Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 281
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/281/ anaphoris aut epicataphoris cardinum constituti,

et Saturnus et Mars in cardinibus sint partiliter

collocati, oculis vitium caecitatis infertur, semper

autem generaliter, si in malevolorum anaphora

Sol sint et Luna constituti, vitium oculis faciunt

inferri». Sed, his omissis.

Dico ultimo, monstra, a quacunque causa

proveniant, sub divinam providentiam

cadere. Quod ita ostendo: Monstra dependent

a Dei efficientia: a primo namque ente

dependet omne ens, igitur a Dei providentia.

Consecutio probatur ad hominem: nam,

ex Averroë, libro 12. Metaphysicorum, cap. 51., Deus cuncta

operatur intelligendo et volendo; intellectio

vero et voluntas ad providentiam pertinent.

 

 

EXERCITATIO XLI

Respondet Averroistarum argumentis.

      

Primo: Monstra sunt quiddam imperfectum.

A Deo igitur non dependent.

Respondeo negando antecedens. In suo

namque genere monstruosum animal est

summe perfectum; non enim esset hoc quod

est, nisi in summo suo (ut ita loquar) esset esse,

quod, si aliis comparatum dicetur imperfectum,

inscitissime sane, ut adversus Cardanum

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES